- SERIPHUS
- SERIPHUSinsul. maris Aegaei, una Cycladum, inter Siphuum et Theram, quam Aristophavis Scholiastes in Acharnanes dicit esse νῆσον ἐυτελεςτατην, h. e. insulam vilissimam; Senec. ad Helviam, c. 6. desertam et asperrimam. Deserta, inquit, loca, et asperrimas insulas Sciathum, et Seriphum pete. Et apud Plut. de exilio, Stratonicus co delatus, cum ab hospite didicisset τοὺς ῥαδιουργοὺς falsarios in exilium mitti: Τί οὐν ῾είπεν᾿ οὐκ ἐραδιούργησας, ὅπως ἐκ τῆς ςτενοχωρίας ταύ της μεταςτῆς. De eadem sic agit Corn. Tacitus, ac si tota sit saxum, de Cassio Severo dicens l. 4. Annal. c. 21. Bonisque exutus, interdictô igne et aquâ, saxô Seriphio consenuit. Seripus scilicet, Eustathiô referente post Geographum, οὕτω πετρώδης ἐςτιν, ὥςτε κωμωδεῖται ὑπό τε Γοργονος τοῦτο παθεῖν, ὡς τȏυ Περσέως αὐτόθι τραφέντος, καὶ τὴν τῆς Γοργόνος δῆθεν ἐκεῖ κομί???αντος κεφαλην`, δἰ ἧς τοὺς ἐκεῖ ἀτελίθω???εν. Seriphos igitur pro Resipho dicta videtur per metathesin, quia resiph apud Phoenices lapidibus stratum sonabat. Ovid. Met. l. 7. v. 464.---- Planamque SeriphonMarmoreamque Paron.Idem l. 3. de Art. Am. v. 192.Sic tibi vestitae pressa Scriphos erat.Iuvenal. Sat. 10. v. 170.Ut Gyarae clausus scopulis, parvaque Seripho.Statius l. 1. Achilieid. v. 205.---- Hinc spretae Mycones, humilisque Seriphos.Nunc Sirfino seu Sersente, Insul. probe culta, circuitus; o. mill. pass. sub Turcis, 6. mill. pass. a Theramnia Insul. In has insul. ranas prorsus mutas esse tradunt: unde proverbialiter Seriphia rana dicitur in homines mutos, ac dicendi, canendique prorsus imperitos. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.